O quanta qualia sunt illa sabbata
quae semper celebrat superna curia,
quae fessis requies, quae merces fortibus,
cum erit omnia Deus in omnibus.
Vera Ierusalem est illa civitas,
cuius pax iugis est, summa iucunditas,
ubi non praevenit rem desiderium,
nec desiderio minus est praemium.
Quis rex, quae curia, quale palatium,
quae pax, quae requies, quod illud gaudium,
huius participes exponant gloriae,
si quantum sentiunt, possint exprimere.